Latrocinio latino dating

latrocinio | Spanish to English Translation - Oxford Dictionaries

latrocinio latino dating

Latin suffix -ACEU in Romance has for decades been obstructed by a thick and posits golpazo as the model word, without bothering to date its appearance GENERATIO (for the metathesis cf. latrocinio, above) perfectly dovetails this. Latino dating made easy with EliteSingles; we help singles find love. Join today and connect with eligible, interesting Latin-American & Hispanic singles. hunc oculum pro vobis impendi: date mihi ducem, qui me ducat ad liberos meos, . Cum ergo et ipsi raptum latrocinio pallium detulissemus, uti occasione.

Verrem, sed principem fuisse reperietis. Ibi ex fano Apollinis religiosissimo noctu clam sustulit signa pulcherrima atque antiquissima, eaque in onerariam navem. Postridie cum fanum spoliatum viderent ii qui Delum incolebant, graviter ferebant; est enim tanta apud eos eius fani religio atque antiquitas ut in eo loco ipsum Apollinem natum esse arbitrentur. Verbum tamen facere non audebant, ne forte ea res ad Dolabellam ipsum pertineret.

Tum subito tempestates coortae sunt maximae, iudices, ut non modo proficisci cum cuperet Dolabella non posset sed vix in oppido consisteret: Hic navis illa praedonis istius, onusta signis religiosis, expulsa atque eiecta fluctu frangitur; in litore signa illa Apollinis reperiuntur; iussu Dolabellae reponuntur. Tempestas sedatur, Dolabella Delo proficiscitur. Potestne tibi ulla spes salutis commoda ostendi, cum recordaris in deos immortalis quam impius, quam sceleratus, quam nefarius fueris?

Apollinemne tu Delium spoliare ausus es? Illine tu templo tam antiquo, tam sancto, tam religioso manus impias ac sacrilegas adferre conatus es? Si in pueritia non iis artibus ac disciplinis institutus eras ut ea quae litteris mandata sunt disceres atque cognosceres, ne postea quidem, cum in ea ipsa loca venisti, potuisti accipere id quod est proditum memoria ac litteris, Latonam ex longo errore et fuga gravidam et iam ad pariendum temporibus exactis confugisse Delum atque ibi Apollinem Dianamque peperisse?

Hoc tu fanum depopulari, homo improbissime atque amentissime, audebas? Fuit ulla cupiditas tanta quae tantam exstingueret religionem? Et si tum haec non cogitabas, ne nunc quidem recordaris nullum esse tantum malum quod non tibi pro sceleribus tuis iam diu debeatur? Nihil cum Verre de cotidianis criminibus acturus sum: Chio per vim signa pulcherrima dico abstulisse, item Erythris et Halicarnasso. Neronem in Asiam Samo venissent, responsum tulerunt eius modi querimonias, quae ad legatos populi Romani pertinerent, non ad praetorem sed Romam deferri oportere.

Quas iste tabulas illinc, quae signa sustulit! Cur ea, quam diu alium praetorem cum iis iudicibus quos in horum locum subsortitus esses de te in consilium iturum putasti, tam diu domi fuerunt: Non putasti me tuis familiarissimis in hanc rem testimonia de nuntiaturum, qui tuae domi semper fuissent, ex quibus quaererem, signa scirentne fuisse quae non essent? Qua de re Charidemum Chium testimonium priore actione dicere audistis, sese, cum esset trierarchus et Verrem ex Asia decedentem prosequeretur iussu Dolabellae, fuisse una cum isto Sami, seseque tum scire spoliatum esse fanum Iunonis et oppidum Samum; posteaque se causam apud Chios civis suos Samiis accusantibus publice dixisse, eoque se esse absolutum quod planum fecisset ea quae legati Samiorum dicerent ad Verrem, non ad se pertinere.

Non dicam illinc hoc signum ablatum esse et illud. Atque etiam illum Aspendium citharistam, de quo saepe audistis id quod est Graecis hominibus in proverbio, quem omnia "intus canere" dicebant, sustulit et in intimis suis aedibus posuit, ut etiam illum ipsum suo artificio superasse videatur. Quae, malum, est ista tanta audacia atque amentia! Quas enim sociorum atque amicorum urbis adisti legationis iure et nomine, si in eas vi cum exercitu imperioque invasisses, tamen, opinor, quae signa atque ornamenta ex iis urbibus sustulisses, haec non in tuam domum neque in suburbana amicorum, sed Romam in publicum deportasses.

Marcello loquar, qui Syracusas, urbem ornatissimam, cepit? Scipione, qui bellum in Asia gessit Antiochumque, regem potentissimum, vicit? Paulo, qui regem Persen vi ac virtute superavit? Mummio, qui urbem pulcherrimam atque ornatissimam, Corinthum, plenissimam rerum omnium, sustulit, urbisque Achaiae Boeotiaeque multas sub imperium populi Romani dicionemque subiunxit?

Quorum domus, cum honore ac virtute florerent, signis et tabulis pictis erant vacuae; at vero urbem totam templaque deorum omnisque Italiae partis illorum donis ac monumentis exornatas videmus. Servilius, vir clarissimus, maximis rebus gestis, adest de te sententiam laturus: Olympum vi, copiis, consilio, virtute cepit, urbem antiquam et omnibus rebus auctam et ornatam.

Recens exemplum fortissimi viri profero; nam postea Servilius imperator populi Romani Olympum urbem hostium cepit quam tu in isdem illis locis legatus quaestorius oppida pacata sociorum atque amicorum diripienda ac vexanda curasti. Servilius quae signa atque ornamenta ex urbe hostium vi et virtute capta belli lege atque imperatorio iure sustulit, ea populo Romano adportavit, per triumphum vexit, in tabula publica ad aerarium perscribenda curavit.

Cognoscite ex litteris publicis hominis amplissimi diligentiam. Non solum numerum signorum, sed etiam unius cuiusque magnitudinem, figuram, statum litteris definiri vides. Certe maior est virtutis victoriaeque iucunditas quam ista voluptas quae percipitur ex libidine et cupiditate. Multo diligentius habere dico Servilium praedam populi Romani quam te tua furta notata atque perscripta.

Memini; vidi simul cum populo Romano forum comitiumque adornatum ad speciem magnifico ornatu, sed sensum cogitationemque acerbo et lugubri; vidi conlucere omnia furtis tuis, praeda provinciarum, spoliis sociorum atque amicorum. Quo quidem tempore, iudices, iste spem maximam reliquorum quoque peccatorum nactus est; vidit enim eos qui iudiciorum se dominos dici volebant harum cupiditatum esse servos.

Quorum omnium hunc sermonem tum esse audiebamus, nihil esse quod quisquam dubitaret de exitio sociorum atque amicorum, cum quidem viderent in foro populi Romani, quo in loco antea qui sociis iniurias fecerant accusari et condemnari solebant, ibi esse palam posita ea quae ab sociis per scelus ablata ereptaque essent.

Habeo et ipsius et patris eius accepti tabulas omnis, quas diligentissime legi atque digessi, patris, quoad vixit, tuas, quoad ais te confecisse. Nam in isto, iudices, hoc novum reperietis. Audimus aliquem tabulas numquam confecisse; quae est opinio hominum de Antonio falsa, nam fecit diligentissime; verum sit hoc genus aliquod, minime probandum. Audimus alium non ab initio fecisse, sed ex tempore aliquo coepisse; est aliqua etiam huiusce rei ratio.

  • Vocabulario commune ad latino-italiano-français-English-deutsch pro usu de interlinguistas
  • Hispanic and Latino dating in the US: find true compatibility
  • 12 Best Free “Latino” Dating Sites (2019)

Hoc vero novum et ridiculum est, quod hic nobis respondit cum ab eo tabulas postularemus, usque ad M. Cassium consules confecisse, postea destitisse. Plurima signa pulcherrima, plurimas tabulas optimas deportasse te negare non potes. Unum ostende in tabulis aut tuis aut patris tu emptum esse: Ne haec quidem duo signa pulcherrima quae nunc ad impluvium tuum stant, quae multos annos ante valvas Iunonis Samiae steterunt, habes quo modo emeris, haec, inquam, duo quae in aedibus tuis sola iam sunt, quae sectorem exspectant, relicta ac destituta a ceteris signis.

Quam multis istum ingenuis, quam multis matribus familias in illa taetra atque impura legatione vim attulisse existimatis? Ecquo in oppido pedem posuit ubi non plura stuprorum flagitiorumque suorum quam adventus sui vestigia reliquerit? Sed ego omnia quae negari poterunt praetermittam; etiam haec quae certissima sunt et clarissima relinquam; unum aliquod de nefariis istius factis eligam, quo facilius ad Siciliam possim aliquando, quae mihi hoc oneris negotique imposuit, pervenire.

Accidit, cum iste a Cn. Dolabella efflagitasset ut se ad regem Nicomedem regemque Sadalam mitteret, cumque iter hoc sibi magis ad quaestum suum quam ad rei publicae tempus adcommodatum depoposcisset, ut illo itinere veniret Lampsacum cum magna calamitate et prope pernicie civitatis.

Deducitur iste ad lanitorem quendam hospitem, comitesque eius item apud ceteros hospites conlocantur. Ut mos erat istius, atque ut eum suae libidines flagitiosae facere admonebant, statim negotium dat illis suis comitibus, nequissimis turpissimisque hominibus, uti videant et investigent ecqua virgo sit aut mulier digna quam ob rem ipse Lampsaci diutius commoraretur.

Is ad eum rem istam defert, Philodamum esse quendam, genere, honore, copiis, existimatione facile principem Lampsacenorum; eius esse filiam, quae cum patre habitaret propterea quod virum non haberet, mulierem eximia pulchritudine; sed eam summa integritate pudicitiaque existimari.

Homo, ut haec audivit, sic exarsit ad id quod non modo ipse numquam viderat, sed ne audierat quidem ab eo qui ipse vidisset, ut statim ad Philodamum migrare se diceret velle. Hospes lanitor, qui nihil suspicaretur, veritus ne quid in ipso se offenderetur, hominem summa vi retinere coepit. Iste, qui hospitis relinquendi causam reperire non posset, alia sibi ratione viam munire ad stuprum coepit; Rubrium, delicias suas, in omnibus eius modi rebus adiutorem suum et conscium, parum laute deversari dicit; ad Philodamum deduci iubet.

Iste, qui una cupiditate raperetur, totum illius postulatum causamque neglexit; per vim ad eum, qui recipere non debebat, Rubrium deduci imperavit. Hic Philodamus, posteaquam ius suum obtinere non potuit, ut humanitatem consuetudinemque suam retineret laborabat. Homo, qui semper hospitalissimus amicissimusque nostrorum hominum existimatus esset, noluit videri ipsum illum Rubrium invitus domum suam recepisse; magnifice et ornate, ut erat in primis inter suos copiosus, convivium comparat; rogat Rubrium ut quos ei commodum sit invitet, locum sibi soli, si videatur, relinquat; etiam filium suum, lectissimum adulescentem, foras ad propinquum suum quendam mittit ad cenam.

Fit sermo inter eos, et invitatio ut Graeco more biberetur; hortatur hospes, poscunt maioribus poculis, celebratur omnium sermone laetitiaque convivium. Posteaquam satis calere res Rubrio visa est, "Quaeso", inquit, "Philodame, cur ad nos filiam tuam non intro vocari iubes?

Tum ille, ut aliquid responderet, negavit moris esse Graecorum ut in convivio virorum accumberent mulieres. Hic tum alius ex alia parte, "Enim vero ferendum hoc quidem non est; vocetur mulier! Clamor interea fit tota domo; pugna inter servos Rubri atque hospitis; iactatur domi suae vir primarius et homo honestissimus; pro se quisque manus adfert; aqua denique ferventi a Rubrio ipso Philodamus perfunditur. Haec ubi filio nuntiata sunt, statim exanimatus ad aedis contendit, ut et vitae patris et pudicitiae sororis succurreret; omnes eodem animo Lampsaceni, simul ut hoc audierunt, quod eos cum Philodami dignitas tum iniuriae magnitudo movebat, ad aedis noctu convenerunt.

Hic lictor istius Cornelius, qui cum eius servis erat a Rubrio quasi in praesidio ad auferendam mulierem conlocatus, occiditur; servi non nulli vulnerantur; ipse Rubrius in turba sauciatur. Iste, qui sua cupiditate tantos tumultus concitatos videret, cupere aliqua evolare, si posset. Tunc cives Romani, qui Lampsaci negotiabantur, concurrunt; orant Lampsacenos ut gravius apud eos nomen legationis quam iniuria legati putaretur; sese intellegere hominem illum esse impurum ac nefarium, sed quoniam nec perfecisset quod conatus esset, neque futurus esset Lampsaci postea, levius eorum peccatum fore si homini scelerato pepercissent quam si legato non pepercissent.

Ille, quod eius avaritiam cives Romani ferre non potuerunt, Uticae domi suae vivus exustus est, idque ita illi merito accidisse existimatum est ut laetarentur omnes neque ulla animadversio constitueretur: Non enim potest dicere, "cum seditionem sedare vellem, cum frumentum imperarem, cum stipendium cogerem, cum aliquid denique rei publicae causa gererem, quod acrius imperavi, quod animadverti, quod minatus sum. Tettius, haec eadem se Lampsaci cognosse dixerit, vir omnibus rebus ornatissimus, C.

Varro, qui tum in Asia militum tribunus fuit, haec eadem ipse se ex Philodamo audisse dicat, potestis dubitare quin istum fortuna non tam ex illo periculo eripere voluerit quam ad vestrum iudicium reservare? In quo video Neronis iudicio non te absolutum esse improbitatis, sed illos damnatos esse caedis.

Verum ista damnatio tamen cuius modi fuit? Audite, Paco, iudices, et aliquando miseremini sociorum et ostendite aliquid iis in vestra fide praesidi esse oportere. Quod toti Asiae iure occisus videbatur istius ille verbo lictor, re vera minister improbissimae cupiditatis, pertimuit iste ne Philodamus Neronis iudicio liberaretur; rogat et orat Dolabellam ut de sua provincia decedat, ad Neronem proficiscatur; se demonstrat incolumem esse non posse, si Philodamo vivere atque aliquando Romam venire licuisset.

Posteaquam ad Neronem venit, contendit ab eo ut Philodami causam cognosceret. Venerat ipse qui esset in consilio et primus sententiam diceret; adduxerat etiam praefectos et tribunos militaris suos, quos Nero omnis in consilium vocavit; erat in consilio etiam aequissimus iudex ipse Verres; erant non nulli togati creditores Graecorum, quibus ad exigendas pecunias improbissimi cuiusque legati plurimum prodest gratia.

Accusator autem adponitur civis Romanus de creditoribus Lampsacenorum; qui si dixisset quod iste iussisset, per eiusdem istius lictores a populo pecuniam posset exigere. Dolabellae spiritus, quid huius lacrimas et concursationes proferam, quid C. Neronis, viri optimi atque innocentissimi, non nullis in rebus animum nimium timidum atque demissum? Quicquid esset sine his actum, omnes probarent; tum vero quod pronuntiatum est non per Neronem iudicatum, sed per Dolabellam ereptum existimabatur.

Condemnatur enim perpaucis sententiis Philodamus et eius filius. Adest, instat, urget Dolabella ut quam primum securi feriantur, quo quam minime multi ex illis de istius nefario scelere audire possent. Flebat uterque non de suo supplicio, sed pater de fili morte, de patris filius.

Quid lacrimarum ipsum Neronem putatis profudisse? Verresne tibi tanti fuit ut eius libidinem hominum innocentium sanguine lui velles? Idcircone exercitum atque hostem relinquebas ut tua vi et crudelitate istius hominis improbissimi pericula sublevares?

Quod enim eum tibi quaestoris in loco constitueras, idcirco tibi amicum in perpetuum fore putasti? Carbonem consulem, cuius re vera quaestor fuerat, non modo relictum sed etiam spoliatum auxiliis, pecunia, nefarie oppugnatum et proditum?

Expertus igitur es istius perfidiam tum cum ipse se ad inimicos tuos contulit, cum in te homo ipse nocens acerrimum testimonium dixit, cum rationes ad aerarium nisi damnato te referre noluit.

Tune quod videris, quod audieris, quod concupieris, quod cogitaris, nisi id ad nutum tuum praesto fuerit, nisi libidini tuae cupiditatique paruerit, immittentur homines, expugnabuntur domus, civitates non modo pacatae, verum etiam sociorum atque amicorum ad vim atque ad arma confugient, ut ab se atque a liberis suis legati populi Romani scelus ac libidinem propulsare possint?

Nam quaero abs te circumsessusne sis Lampsaci, coeperime domum in qua deversabare illa multitudo incendere, voluerintne legatum populi Romani comburere vivum Lampsaceni? Negare non potes; habeo enim testimonium tuum quod apud Neronem dixisti, habeo quas ad eundem litteras misisti. Recita hunc ipsum locum de testimonio.

Video enim et ex iis quae legi et audivi intellego, in qua civitate non modo legatus populi Romani circumsessus, non modo igni, ferro, manu, copiis oppugnatus, sed aliqua ex parte violatus sit, nisi publice satis factum sit, ei civitati bellum indici atque inferri solere. Tu enim neque in litteris quas Neroni mittis, neque in testimonio causam tanti tumultus ostendis ullam. Obsessum te dicis, ignem adlatum, sarmenta circumdata lictorem tuum occisum esse dicis, prodeundi tibi in publicum potestatem factam negas.

Nam si quam Rubrius iniuriam suo nomine ac non impulsu tuo et tua cupiditate fecisset, de tui comitis iniuria questum ad te potius quam te oppugnatum venirent. Cum igitur quae causa illius tumultus fuerit testes a nobis producti dixerint, ipse celarit, nonne causam hanc quam nos proposuimus cum illorum testimonia tum istius taciturnitas perpetua confirmat?

Barbaris hominibus, credo, aut iis qui populi Romani nomen contemnerent. Immo vero ab hominibus et natura et consuetudine et disciplina lenissimis, porro autem populi Romani condicione sociis, fortuna servis, voluntate supplicibus: Lampsacenos in istum numquam ulla res mitigasset nisi eum poenas Romae daturum credidissent: Tu mihi, cum circumsessus a tam inlustri civitate sis propter tuum scelus atque flagitium, cum coegeris homines miseros et calamitosos quasi desperatis nostris legibus et iudiciis ad vim, ad manus, ad arma confugere, cum te in oppidis et civitatibus amicorum non legatum populi Romani, sed tyrannum libidinosum crudelemque praebueris, cum apud exteras nationes imperi nominisque nostri famam tuis probris flagitiisque violaris, cum te ex ferro amicorum populi Romani eripueris atque ex flamma sociorum evolaris, hic tibi perfugium speras futurum?

Recita quas ad Neronem litteras misit. Themistagoras et Thessalus. Themistagoram et Thessalum scribis populum concitasse. Qui te circumsedit, qui te vivum comburere conatus est.

Ubi hos persequeris, ubi accusas, ubi defendis ius nomenque legati? Ab accusatore rogatus respondit in hoc iudicio non persequi: Quid igitur te iuvat Neronis iudicium, quid Philodami damnatio?

Legatus cum esses circumsessus, cumque, quem ad modum tute ad Neronem scripsisti, populo Romano communique causae legatorum facta esset insignis iniuria, non es persecutus: Quod fuit id tempus?

Cur imminuisti ius legationis, cur causam populi Romani deseruisti ac prodidisti, cur iniurias tuas coniunctas cum publicis reliquisti? Non te ad senatum causam deferre, non de tam atrocibus iniuriis conqueri, non eos homines qui populum concitarant consulum litteris evocandos curare oportuit?

Aurelio Scauro postulante, quod is Ephesi se quaestorem vi prohibitum esse dicebat quo minus e fano Dianae servum suum, qui in illud asylum confugisset, abduceret, Pericles Ephesius, homo nobilissimus, Romam evocatus est, quod auctor illius iniuriae fuisse arguebatur: Etenim nomen legati eius modi esse debet quod non modo inter sociorum iura, sed etiam inter hostium tela incolume versetur.

Milesios navem poposcit, quae eum praesidi causa Myndum prosequeretur: Hoc praesidio Myndum profectus est. Nam quid a Milesiis lanae publice abstulerit, item de sumptu in adventum, de contumeliis et iniuriis in magistratum Milesium tametsi dici cum vere tum graviter et vehementer potest, tamen dicere praetermittam eaque omnia testibus integra reservabo: Fannio, qui Myndi habitabant, vendidit.

Hi sunt homines quos nuper senatus in hostium numero habendos censuit: O di immortales, incredibilem avaritiam singularemque audaciam! Navem tu de classe populi Romani, quam tibi Milesia civitas ut te prosequeretur dedisset ausus es vendere?

Si te magnitudo malefici, si hominum existimatio non movebat, ne illud quidem cogitabas, huius improbissimi furti sive adeo nefariae praedae tam inlustrem ac tam nobilem civitatem testem futuram? Dolabella in eum, qui ei myoparoni praefuerat Milesiisque rem gestam renuntiarat, animadvertere tuo rogatu conatus est, renuntiationemque eius, quae erat in publicas litteras relata illorum legibus, tolli iusserat, idcirco te ex hoc crimine elapsum esse arbitrabare?

Multum te ista fefellit opinio, et quidem multis in locis. Semper enim existimasti, et maxime in Sicilia, satis cautum tibi ad defensionem fore, si aut referri aliquid in litteras publicas vetuisses, aut quod relatum esset tolli coegisses. Hoc quam nihil sit, tametsi ex multis Siciliae civitatibus priore actione didicisti, tamen etiam in hac ipsa civitate cognosce. Sunt illi quidem dicto audientes, quam diu adsunt ii qui imperant: Decem enim navis iussu L.

Murenae populus Milesius ex pecunia vectigali populo Romano fecerat, sicut pro sua quaeque parte Asiae ceterae civitates. Quam ob rem unam ex decem, non praedonum repentino adventu sed legati latrocinio, non vi tempestatis sed hac horribili tempestate sociorum amissam in litteras publicas rettulerunt.

Verrem, in ea classe quae contra piratas aedificata sit, piratam ipsum consceleratum fuisse. Dolabellae, occiso duas sibi hereditates venisse arbitratus est, unam quaestoriae procurationis, nam a Dolabella statim pro quaestore iussus est esse; alteram tutelae, nam cum pupilli Malleoli tutor esset, in bona eius impetum fecit. Iste quod argenti placuit invasit; quae mancipia voluit abduxit; vina ceteraque quae in Asia facillime comparantur, quae ille reliquerat, asportavit; reliqua vendidit, pecuniam exegit.

Cum saepius mater et avia pueri postularent uti, si non redderet pecuniam nec rationem daret, diceret saltem quantum pecuniae Malleoli deportasset, a multis efflagitatus aliquando dixit HS deciens; deinde in codicis extrema cera nomen infimum in flagitiosa litura fecit; expensa Chrysogono servo HS sescenta milia, accepta pupillo Malleolo rettulit.

Carbonis pecunia reliqua HS sescenta facta sint, quo modo Chrysogono expensa lata sint, cur id nomen infimum in lituraque sit, vos existimabitis. Haec est istius praeclara tutela.

Hispanic and Latino dating in Canada: find true compatibility

En cui tuos liberos committas, en memoriam mortui sodalis, en metum vivorum existimationis! Cum tibi se tota Asia spoliandam ac vexandam praebuisset, cum tibi exposita esset omnis ad praedandum Pamphylia, contentus his tam opimis rebus non fuisti? Iam te non Siculi, non aratores, ut dictitas, circumveniunt, non hi qui decretis edictisque tuis in te concitati infestique sunt: Malleolus a me productus est et mater eius atque avia, quae miserae flentes eversum a te puerum patriis bonis esse dixerunt.

Homo avarissime et spurcissime, redde bona sodalis filio, si non quae abstulisti, at quae confessus es! Cur cogis sodalis filium hanc primam in foro vocem cum dolore et querimonia emittere? Testimonium matris et aviae. Dolabellae HS ad triciens litem esse aestimatam. Quae omnia, etiamsi voluntate Dolabellae fiebant, per istum tamen omnia gerebantur.

De litibus aestimatis Cn. Dolabellae pr pecuniae redactae. Te haec coegisse, te aestimasse, tibi pecuniam numeratam esse dico, eademque vi et iniuria, cum pecunias maximas cogeres, per omnis partis provinciae te tamquam aliquam calamitosam tempestatem pestemque pervasisse demonstro.

Dolabellam accusavit, istum in sua potestate ac dicione tenuit. Homo adulescens cum istius in inquirendo multa furta ac flagitia cognosset, fecit perite et callide; volumen eius rerum gestarum maximum isti ostendit; ab homine quae voluit in Dolabellam abstulit; istum testem produxit; dixit iste quae velle accusatorem putavit.

Quo ex genere mihi testium qui cum isto furati sunt, si uti voluissem, magna copia fuisset; qui ut se periculo litium, coniunctione criminum liberarent, quo ego vellem descensuros pollicebantur. Forsitan meliores illi accusatores habendi sint, qui haec omnia fecerunt. Ita est; sed ego defensorem in mea persona, non accusatorem maxime laudari volo. Non tulit vt interdicatvr. O caenum, o portentum, o scelus! Denique etiam ille novicius Ligus, venalis adscriptor et subscriptor tuus, cum M.

Papiri, sui fratris, esset testamento et iudicio improbatus, mortem eius se velle persequi dixit: Quid si iis verbis scripta est ista proscriptio ut se ipsa dissolvat? Tvllivs falsvm senatvs consvltvm rettvlerit. Si igitur rettulit falsum senatus consultum, tum est rogatio: Satisne tibi videtur a senatu iudicatum me non modo non ementitum esse auctoritatem eius ordinis, sed etiam unum post urbem conditam diligentissime senatui paruisse? Quot modis doceo legem istam, quam vocas, non esse legem?

Drusus in legibus suis plerisque, perbonus ille vir, M. Crasso consiliariis non obtinuerit, id te posse, omnium facinorum et stuprorum hominem, Decumis et Clodiis auctoribus obtinere? Sed tamen ne id quidem est scriptum, ut exirem; poena est, qui receperit, quam omnes neglexerunt; eiectio nusquam est. Quae est, quaeso, alia vis, quae sententia Caeciliae legis et Didiae nisi haec, ne populo necesse sit in coniunctis rebus compluribus aut id quod nolit accipere aut id quod velit repudiare?

An, si in ipsa latione tua capta iam urbe lapides iacti, si manus conlata non est, idcirco tu ad illam labem atque eluviem civitatis sine summa vi pervenire potuisti? An hoc timebam, si mecum ageretur more institutoque maiorum, ut possem praesens sustinere?

Causa tam turpis scilicet, homo qui eam, si iam esset ignota, dicendo non possem explicare. An quia causam probare non poteram? Tam inops autem ego eram ab amicis aut tam nuda res publica a magistratibus? An, si ego praesens fuissem, veteres illae copiae coniuratorum tuique perditi milites atque egentes et nova manus sceleratissimorum consulum corpori meo pepercissent?

Non enim te arbitror, cum post meum discessum omnium locupletium fortunas, omnium provinciarum fructus, tetrarcharum ac regum bona spe atque avaritia devorasses, argenti et supellectilis meae cupiditate esse caecatum: Domus ardebat in Palatio non fortuito, sed oblato incendio; consules epulabantur et in coniuratorum gratulatione versabantur, cum alter se Catilinae delicias, alter Cethegi consobrinum fuisse diceret.

In me uno consulares faces iactae manibus tribuniciis, in me omnia, quae ego quondam rettuderam, coniurationis nefaria tela adhaeserunt. Quod si, ut multis fortissimis viris placuit, vi et armis contra vim decertare voluissem, aut vicissem cum magna internecione improborum, sed tamen civium, aut interfectis bonis omnibus, quod illis optatissimum erat, una cum re publica concidissem.

Quod si non liceret, audieram et legeram clarissimos nostrae civitatis viros se in medios hostis ad perspicuam mortem pro salute exercitus iniecisse: Itaque infractus furor tuus inanis faciebat impetus; omnem enim vim omnium sceleratorum acerbitas mei casus exceperat; non erat in tam immani iniuria tantisque ruinis novae crudelitati locus. Alia non deerit; hinc modo amandandus est.

Cato invisus quasi per beneficium Cyprum relegatur. Eiciuntur duo, quos videre improbi non poterant, alter per honorem turpissimum, alter per honestissimam calamitatem.

Pompeium, quem omnium iudicio longe principem esse civitatis videbat, diutius furori suo veniam daturum non arbitrabatur. Qui ex eius custodia per insidias regis amici filium hostem captivum surripuisset, et ea iniuria virum fortissimum lacessisset, speravit isdem se copiis cum illo posse confligere quibuscum ego noluissem bonorum periculo dimicare, et primo quidem adiutoribus consulibus; postea fregit foedus Gabinius, Piso tamen in fide mansit.

Pompeium foro curiaque privarit domique continuerit, vidistis: Pompeium terruerit iam distracta et exstincta. Cotta, qui legem de meo reditu ferendam non censuit; qui me consuluisse rei publicae, cessisse tempestati, amiciorem vobis ceterisque civibus quam mihi exstitisse, vi, armis, dissensione hominum et caede instituta novoque dominatu pulsum esse dixit; nihil de meo capite potuisse ferri, nihil esse iure scriptum aut posse valere, omnia contra leges moremque maiorum temere, turbulente, per vim, per furorem esse gesta.

Quod si illa lex esset, nec referre ad senatum consulibus nec sententiam dicere sibi licere; quorum utrumque cum fieret, non oportere ut de me lex ferretur decerni, ne illa quae nulla esset esse lex iudicaretur.

Sententia verior, gravior, melior, utilior rei publicae nulla esse potuit; hominis enim scelere et furore notato similis a re publica labes in posterum demovebatur. Bibuli, fortissimi viri, senatus sententiam secutus est, ut vos de mea domo statueretis, non quo dubitaret quin ab isto nihil legibus, nihil religionibus, nihil iure esset actum, sed ne quis oreretur aliquando in tanta ubertate improborum qui in meis aedibus aliquam religionem residere diceret.

Nam legem quidem istam nullam esse, quotienscumque de me senatus sententiam dixit, totiens iudicavit. Quoniam quidem scripto illo istius sententiam dicere vetabatur, [70] atque hanc rem par illud simile, Piso et Gabinius, vidit, homines legum iudiciorumque metuentes, cum frequentissimus senatus eos ut de me referrent cotidie flagitaret, non se rem improbare dicebant, sed lege istius impediri.

Erat hoc verum; nam impediebantur, verum ea lege quam idem iste de Macedonia Syriaque tulerat. Lentule, neque privatus neque consul legem esse umquam putasti.

Historia Ecclesiastica gentis Anglorum - Liber Primus - Wikisource

Nam tribunis plebis referentibus sententiam de me designatus consul saepe dixisti; ex Kalendis Ianuariis, quoad perfecta res est, de me rettulisti, legem promulgasti, tulisti; quorum tibi, si esset illa lex, nihil liceret.

Metellus, conlega tuus, clarissimus vir, quam legem esse homines alienissimi a P. Clodio iudicarent, Piso et Gabinius, eam nullam esse frater P. Clodi, cum de me ad senatum tecum una rettulit, iudicavit. Senatus quidem, cuius est gravissimum iudicium de iure legum, quotienscumque de me consultus est, totiens eam nullam esse iudicavit. Quod idem tu, Lentule, vidisti in ea lege quam de me tulisti.

Nam non est ita latum ut mihi Romam venire liceret, sed ut venirem; non enim voluisti id quod licebat ferre ut liceret, sed me ita esse in re publica magis ut arcessitus imperio populi Romani viderer quam ad administrandam civitatem restitutus. Quid est enim exsul? Quando igitur est turpe?

Vtrum igitur peccato meo nomen subeo an re iudicata? Iam neque tu id dicere audes, quem isti satellites tui 'felicem Catilinam' nominant, neque quisquam eorum qui solebant.

Non modo iam nemo est tam imperitus qui ea quae gessi in consulatu peccata esse dicat, sed nemo est tam inimicus patriae qui non meis consiliis patriam conservatam esse fateatur. Summum est populi Romani populorumque et gentium omnium ac regum consilium senatus: Scribae, qui nobiscum in rationibus monumentisque publicis versantur, non obscurum de meis in rem publicam beneficiis suum iudicium decretumque esse voluerunt. Nullum est in hac urbe conlegium, nulli pagani aut montani, quoniam plebei quoque urbanae maiores nostri conventicula et quasi concilia quaedam esse voluerunt, qui non amplissime non modo de salute mea sed etiam de dignitate decreverint.

Ille vero dies qui fuit cum te, P. Lentule, legem de me ferente populus Romanus ipse vidit sensitque quantus et quanta dignitate esset! Constat enim nullis umquam comitiis campum Martium tanta celebritate, tanto splendore omnis generis hominum aetatum ordinum floruisse.

Omitto civitatium, nationum, provinciarum, regum, orbis denique terrarum de meis in omnis mortalis meritis unum iudicium unumque consensum: Vtrum me patria sic accepit ut lucem salutemque redditam sibi ac restitutam accipere debuit, an ut crudelem tyrannum, quod vos Catilinae gregales de me dicere solebatis? Qua re illa calamitas, si ita est appellanda, exussit hoc genus totum maledicti, ne quisquam iam audeat reprehendere consulatum meum tot tantis tam ornatis iudiciis, testimoniis, auctoritatibus comprobatum.

Quod si in isto tuo maledicto probrum non modo mihi nullum obiectas, sed etiam laudem inlustras meam, quid te aut fieri aut fingi dementius potest? Vno enim maledicto bis a me patriam servatam esse concedis: Potest igitur damnati poenam sustinere indemnatus?

Quamquam ubi tu te popularem, nisi cum pro populo fecisti, potes dicere? Sed, cum hoc iuris a maioribus proditum sit, ut nemo civis Romanus aut libertatem aut civitatem possit amittere, nisi ipse auctor factus sit, quod tu ipse potuisti in tua causa discere credo enim, quamquam in illa adoptatione legitime factum est nihil, tamen te esse interrogatum auctorne esses, ut in te P. Fonteius vitae necisque potestatem haberet, ut in filioquaero, si aut negasses aut tacuisses, si tamen id xxx curiae iussissent, num id iussum esset ratum?

Qui cives Romani in colonias Latinas proficiscebantur fieri non poterant Latini, nisi erant auctores facti nomenque dederant: Id autem ut esset faciundum, non ademptione civitatis, sed tecti et aquae et ignis interdictione faciebant. Sulla dictatore ferente comitiis centuriatis municipiis civitatem ademit: De agris ratum est; fuit enim populi potestas; de civitate ne tam diu quidem valuit quam diu illa Sullani temporis arma valuerunt.

An vero Volaterranis, cum etiam tum essent in armis, L. Sulla victor re publica reciperata comitiis centuriatis civitatem eripere non potuit, hodieque Volaterrani non modo cives, sed etiam optimi cives fruuntur nobiscum simul hac civitate: Clodius eversa re publica civitatem adimere potuit concilio advocato, conductis operis non solum egentium, sed etiam servorum, Fidulio principe, qui se illo die confirmat Romae non fuisse?

Hoc tu igitur, homo popularis, iure munitam civitatem et libertatem nostram putas esse oportere, ut, si tribuno plebis rogante 'Velitis ivbeatisne' Fidulii centum se velle et iubere dixerint, possit unus quisque nostrum amittere civitatem? Vbi enim tuleras ut mihi aqua et igni interdiceretur?

Popilio, Saturninus de Metello tulit, homines seditiosissimi de optimis ac fortissimis civibus: Vbi cavisti ne meo me loco censor in senatum legeret? Sed si patrem tuum, civem medius fidius egregium dissimilemque vestri, nemo umquam sanus exsulem appellavit, qui, cum de eo tribunus plebis promulgasset, adesse propter iniquitatem illius Cinnani temporis noluit, eique imperium est abrogatum --si in illo poena legitima turpitudinem non habuit propter vim temporum, in me, cui dies dicta numquam est, qui reus non fui, qui numquam sum a tribuno plebis citatus, damnati poena esse potuit, ea praesertim quae ne in ipsa quidem rogatione praescripta est?

Patrem tuum, civem optimum, clarissimi viri filium, qui si viveret, qua severitate fuit, tu profecto non viveres, L. Philippus censor avunculum suum praeteriit in recitando senatu. Nihil enim poterat dicere qua re rata non essent quae erant acta in ea re publica, in qua se illis ipsis temporibus censorem esse voluisset: Cotta, homo censorius, in senatu iuratus dixit se, si censor tum esset cum ego aberam, meo loco senatorem recitaturum fuisse.

Denique universus senatus, multo ante quam est lata lex de me, gratias agendas censuit civitatibus iis quae M. Et tu unus pestifer civis eum restitutum negas esse civem quem eiectum universus senatus non modo civem, sed etiam egregium civem semper putavit? Furius Camillus et C. Servilius Ahala, cum essent optime de re publica meriti, tamen populi incitati vim iracundiamque subierunt, damnatique comitiis centuriatis cum in exsilium profugissent, rursus ab eodem populo placato sunt in suam pristinam dignitatem restituti.

Quod si his damnatis non modo non imminuit calamitas clarissimi nominis gloriam, sed etiam honestavit nam etsi optabilius est cursum vitae conficere sine dolore et sine iniuria, tamen ad immortalitatem gloriae plus adfert desideratum esse a suis civibus quam omnino numquam esse violatummihi sine ullo iudicio populi profecto, cum amplissimis omnium iudiciis restituto, maledicti locum aut criminis obtinebit?

Popilius semper fuit; tamen eius in omni vita nihil est ad laudem inlustrius quam calamitas ipsa; quis enim iam meminisset eum bene de re publica meritum, nisi et ab improbis expulsus esset et per bonos restitutus? Metelli praeclarum imperium in re militari fuit, egregia censura, omnis vita plena gravitatis; tamen huius viri laudem ad sempiternam memoriam temporis calamitas propagavit.

Nunc vero cum me in iudicium populi nemo omnium vocarit, condemnari non potuerim qui accusatus non sim, denique ne pulsus quidem ita sim ut, si contenderem, superare non possem, contraque a populo Romano semper sim defensus, amplificatus, ornatus, quid est qua re quisquam mihi se ipsa populari ratione anteponat? O speciem dignitatemque populi Romani, quam reges, quam nationes exterae, quam gentes ultimae pertimescant, multitudinem hominum ex servis, ex conductis, ex facinerosis, ex egentibus congregatam!

Sed publicam causam contra vim armatam sine publico praesidio suscipere nolui, non quo mihi P. Scipionis, fortissimi viri, vis in Ti. Mucius consul, qui in gerenda re [publica] putabatur fuisse segnior, gesta multis senatus consultis non modo defendit, sed etiam ornavit: Ad servos medius fidius res publica venisset; tantum homines impios ex vetere illa coniuratione inustum nefariis mentibus bonorum odium tenebat.

Hic tu me etiam gloriari vetas; negas esse ferenda quae soleam de me praedicare, et homo facetus inducis etiam sermonem urbanum ac venustum, me dicere solere esse me Iovem, eundemque dictitare Minervam esse sororem meam. Non tam insolens sum, quod Iovem esse me dico, quam ineruditus, quod Minervam sororem Iovis esse existimo; sed tamen ego mihi sororem virginem adscisco, tu sororem tuam virginem esse non sisti.

Sed vide ne tu te soleas Iovem dicere, quod tu iure eandem sororem et uxorem appellare possis. Nam si, cum mihi furta largitiones libidines obiciuntur, ego respondere soleo meis consiliis periculis laboribus patriam esse servatam, non tam sum existimandus de gestis rebus gloriari quam de obiectis confiteri. Sed si mihi ante haec durissima rei publicae tempora nihil umquam aliud obiectum est nisi crudelitas eius unius temporis, cum a patria perniciem depuli, quid?

Exstinctum est iam illud maledictum crudelitatis, quod me non ut crudelem tyrannum, sed ut mitissimum parentem omnium civium studiis desideratum, repetitum, arcessitum vident. Quid enim, pontifices, debeo dicere? Peccatine conscientia me profugisse? Bonorum mihi praesidium defuisse? Quod cum iudicassem, deflevi coniugis miserae discidium, liberorum carissimorum solitudinem, fratris absentis amantissimi atque optimi casum, subitas fundatissimae familiae ruinas; sed his omnibus rebus vitam anteposui meorum civium, remque publicam concidere unius discessu quam omnium interitu occidere malui.

An ego poteram, cum a tot rerum tanta varietate divellerer, quas idcirco praetereo quod ne nunc quidem sine fletu commemorare possum, infitiari me esse hominem et communem naturae sensum repudiare? Tum vero neque illud meum factum laudabile nec beneficium ullum a me in rem publicam profectum dicerem, si quidem ea rei publicae causa reliquissem quibus aequo animo carerem, eamque animi duritiam, sicut corporis, quod cum uritur non sentit, stuporem potius quam virtutem putarem.

Nam qui ea quae numquam cara ac iucunda duxit animo aequo rei publicae causa deserit, nullam benivolentiam insignem in rem publicam declarat; qui autem ea relinquit rei publicae causa a quibus cum summo dolore divellitur, ei cara patria est, cuius salutem caritati anteponit suorum. Vtriusque temporis fructum tuli maximum: Nam si vos me in meis aedibus conlocatis, id quod in omni mea causa semper studiis consiliis auctoritatibus sententiisque fecistis, video me plane ac sentio restitutum; sin mea domus non modo mihi non redditur, sed etiam monumentum praebet inimico doloris mei, sceleris sui, publicae calamitatis, quis erit qui hunc reditum potius quam poenam sempiternam putet?

In conspectu prope totius urbis domus est mea, pontifices; in qua si manet illud non monumentum virtutis, sed sepulcrum inimico nomine inscriptum, demigrandum potius aliquo est quam habitandum in ea urbe in qua tropaea de me et de re publica videam constituta. Maeli regnum adpetentis domus est complanata, et, quia illud 'aequum' accidisse populus Romanus 'Maelio' iudicavit, nomine ipso 'Aequimaeli' iustitia poenae comprobata est. In Vacci pratis domus fuit M.

Vacci, quae publicata est et eversa ut illius facinus memoria et nomine loci notaretur. Cumque ad mortem duceretur, peruenit ad flumen, quod muro et harena, ubi feriendus erat, meatu rapidissimo diuidebatur; uiditque ibi non paruam hominum multitudinem utriusque sexus, condicionis diuersae et aetatis, quae sine dubio diuinitatis instinctu ad obsequium beatissimi confessoris ac martyris uocabatur, et ita fluminis ipsius occupabat pontem, ut intra uesperam transire uix posset.

Denique cunctis pene egressis, iudex sine obsequio in ciuitate substiterat. Igitur sanctus Albanus, cui ardens inerat deuotio mentis ad martyrium ocius peruenire, accessit ad torrentem, et dirigens ad caelum oculos, illico siccato alueo, uidit undam suis cessisse ac uiam dedisse uestigiis. Quod cum inter alios etiam ipse carnifex, qui eum percussurus erat, uidisset, festinauit ei, ubi ad locum destinatum morti uenerat, occurrere, diuino nimirum admonitus instinctu, proiectoque ense, quem strictum tenuerat, pedibus eius aduoluitur, multum desiderans, ut cum martyre, uel pro martyre, quem percutere iubebatur, ipse potius mereretur percuti.

Dum ergo is ex persecutore factus esset collega ueritatis et fidei, ac iacente ferro esset inter carnifices iusta cunctatio, montem cum turbis reuerentissimus Dei confessor ascendit; qui oportune laetus, gratia decentissima, quingentis fere passibus ab harena situs est, uariis herbarum floribus depictus, immo usque quaque uestitus; in quo nihil repente arduum, nihil praeceps, nihil abruptum, quem lateribus longe lateque deductum in modum aequoris natura conplanat, dignum uidelicet eum, pro insita sibi specie uenustatis, iam olim reddens, qui beati martyris cruore dicaretur.

In huius ergo uertice sanctus Albanus dari sibi a Deo aquam rogauit, statimque, incluso meatu, ante pedes eius fons perennis exortus est, ut omnes agnoscerent etiam torrentem martyri obsequium detulisse; neque enim fieri poterat, ut in arduo montis cacumine martyr aquam, quam in fluuio non reliquerat, peteret, si hoc oportunum esse non uideret.

Qui uidelicet fluuius, ministerio persoluto, deuotione conpleta, officii testimonium relinquens, reuersus est ad naturam. Decollatus itaque martyr fortissimus ibidem accepit coronam uitae, quam repromisit Deus diligentibus se. Sed ille, qui piis ceruicibus impias intulit manus, gaudere super mortuum non est permissus; namque oculi eius in terram una cum beati martyris capite deciderunt.

Decollatus est ibi etiam tum miles ille, qui antea superno nutu correptus, sanctum Dei confessorem ferire recusauit; de quo nimirum constat, quia, etsi fonte baptismatis non est ablutus, sui tamen est sanguinis lauacro mundatus, ac regni caelestis dignus factus ingressu.

Tum iudex, tanta miraculorum caelestium nouitate perculsus, cessari mox a persecutione praecepit, honorem referre incipiens caedi sanctorum, per quam eos opinabatur prius a Christianae fidei posse deuotione cessare. Passus est autem beatus Albanus die. In quo uidelicet loco usque ad hanc diem curatio infirmorum, et frequentium operatio uirtutum celebrari non desinit. Passi sunt ea tempestate Aaron et Iulius Legionum urbis ciues, aliique utriusque sexus diuersis in locis perplures, qui diuersis cruciatibus torti, et inaudita membrorum discerptione lacerati, animas ad supernae ciuitatis gaudia perfecto agone miserunt.

Mansitque haec in ecclesiis Christi, quae erant in Brittania, pax usque ad tempora Arrianae uesaniae, quae, corrupto orbe toto, hanc etiam insulam extra orbem tam longe remotam, ueneno sui infecit erroris; et hac quasi uia pestilentiae trans oceanum patefacta, non mora, omnis se lues hereseos cuiusque, insulae noui semper aliquid audire gaudenti, et nil certi firmiter obtinenti infudit.

latrocinio latino dating

His temporibus Constantius, qui uiuente Diocletiano Galliam Hispaniamque regebat, uir summae mansuetudinis et ciuilitatis, in Brittania morte obiit. Hic Constantinum filium ex concubina Helena creatum imperatorem Galliarum reliquit. Scribit autem Eutropius, quod Constantinus in Brittania creatus imperator, patri in regnum successerit; cuius temporibus Arriana heresis exorta, et in Nicena synodo detecta atque damnata, nihilominus exitiabile perfidiae suae uirus, ut diximus, non solum orbis totius, sed et insularum ecclesiis aspersit.

Qui cum adflictum et pene conlapsum reipuplicae statum uideret, Theodosium Hispanum uirum restituendae reipuplicae necessitate apud Syrmium purpura induit, Orientisque et Thraciae simul praefecit imperio. Qua tempestate Maximus uir quidem strenuus et probus, atque Augusto dignus, nisi contra sacramenti fidem per tyrannidem emersisset, in Brittania inuitus propemodum ab exercitu imperator creatus, in Galliam transiit. Ibi Gratianum Augustum subita incursione perterritum, atque in Italiam transire meditantem, dolis circumuentum interfecit, fratremque eius Ualentinianum Augustum Italia expulit.

Ualentinianus in orientem refugiens, a Theodosio paterna pietate susceptus, mox etiam imperio restitutus est; clauso uidelicet intra muros Aquileiae, capto atque occiso ab eis Maximo tyranno. Cuius temporibus Pelagius Bretto contra auxilium gratiae supernae uenena suae perfidiae longe lateque dispersit, utens cooperatore Iuliano de Campania, quem dudum amissi episcopatus intemperans cupido exagitabat; quibus sanctus Augustinus, sicut et ceteri patres orthodoxi, multis sententiarum catholicarum milibus responderunt, nec eorum tamen dementiam corrigere ualebant; sed, quod grauius est, correpta eorum uesania magis augescere contradicendo, quam fauendo ueritati uoluit emundari.

Quod pulchre uersibus heroicis Prosper rethor insinuat, cum ait: Quis caput obscuris contectum utcumque cauernis Tollere humo miserum propulit anguiculum? Aut hunc fruge sua aequorei pauere Britanni, Aut hic Campano gramine corda tumet. LIIII, ante biennium Romanae inruptionis, quae per Halaricum regem Gothorum facta est, cum gentes Halanorum, Sueuorum, Uandalorum, multaeque cum his aliae, protritis Francis, transito Hreno, totas per Gallias saeuirent, apud Brittanias Gratianus municeps tyrannus creatur, et occiditur.

Huius loco Constantinus ex infima militia propter solam spem nominis sine merito uirtutis eligitur; qui continuo, ut inuasit imperium, in Gallias transiit. Ibi saepe a barbaris incertis foederibus inlusus, detrimento magis reipuplicae fuit; unde mox, iubente Honorio, Constantius comes in Galliam cum exercitu profectus, apud Arelatem ciuitatem eum clausit, cepit, occidit; Constantemque filium eius, quem ex monacho Caesarem fecerat, Gerontius comes suus apud Uiennam interfecit.

Habitabant autem intra uallum, quod Seuerum trans insulam fecisse commemorauimus, ad plagam meridianam, quod ciuitates, farus, pontes, et stratae ibidem factae usque hodie testantur; ceterum ulteriores Brittaniae partes, uel eas etiam, quae ultra Brittaniam sunt, insulas iure dominandi possidebant.

Transmarinas autem dicimus has gentes, non quod extra Brittaniam essent positae; sed quia a parte Brettonum erant remotae, duobus sinibus maris interiacentibus, quorum unus ab orientali mari, alter ab occidentali, Brittaniae terras longe lateque inrumpit, quamuis ad se inuicem pertingere non possint.

Orientalis habet in medio sui urbem Giudi, occidentalis supra se, hoc est ad dexteram sui, habet urbem Alcluith, quod lingua eorum significat petram Cluith; est enim iuxta fluuium nominis illius.

Ob harum ergo infestationem gentium Brettones legatos Romam cum epistulis mittentes, lacrimosis precibus auxilia flagitabant, subiectionemque continuam, dummodo hostis inminens longius arceretur, promittebant. Quibus mox legio destinatur armata, quae, ubi insulam aduecta, et congressa est cum hostibus, magnam eorum multitudinem sternens, ceteros sociorum finibus expulit; eosque interim a dirissima depressione liberatos, hortata est instruere inter duo maria trans insulam murum, qui arcendis hostibus posset esse praesidio; sicque domum cum triumpho magno reuersa est.

At insulani murum, quem iussi fuerant, non tam lapidibus quam cespitibus construentes, utpote nullum tanti operis artificem habentes, ad nihil utilem statuunt.

Fecerunt autem eum inter duo freta uel sinus, de quibus diximus, maris, per milia passuum plurima; ut, ubi aquarum munitio deerat, ibi praesidio ualli fines suos ab hostium inruptione defenderent. Cuius operis ibidem facti, id est ualli latissimi et altissimi, usque hodie certissima uestigia cernere licet. Incipit autem duorum ferme milium spatio a monasterio Aebbercurnig ad occidentem in loco, qui sermone Pictorum Peanfahel, lingua autem Anglorum Penneltun appellatur; et tendens contra occidentem terminatur iuxta urbem Alcluith.

Petronius: Satiricon

Uerum priores inimici, ut Romanum militem abisse conspexerant, mox aduecti nauibus inrumpunt terminos, caeduntque omnia, et quasi maturam segetem obuia quaeque metunt, calcant, transeunt; unde rursum mittuntur Romam legati, flebili uoce auxilium inplorantes, ne penitus misera patria deleretur, ne nomen Romanae prouinciae, quod apud eos tam diu claruerat, exterarum gentium inprobitate obrutum uilesceret.

Rursum mittitur legio, quae inopinata tempore autumni adueniens, magnas hostium strages dedit, eosque, qui euadere poterant, omnes trans maria fugauit, qui prius anniuersarias praedas trans maria nullo obsistente cogere solebant. Tum Romani denuntiauere Brettonibus non se ultra ob eorum defensionem tam laboriosis expeditionibus posse fatigari; ipsos potius monent arma corripere, et certandi cum hostibus studium subire, qui non aliam ob causam, quam si ipsi inertia soluerentur, eis possent esse fortiores.

Quin etiam, quia et hoc sociis, quos derelinquere cogebantur, aliquid commodi adlaturum putabant, murum a mari ad mare recto tramite inter urbes, quae ibidem ob metum hostium factae fuerant, ubi et Seuerus quondam uallum fecerat, firmo de lapide conlocarunt; quem uidelicet murum hactenus famosum atque conspicuum, sumtu puplico priuatoque, adiuncta secum Brittanorum manu, construebant, VIII pedes latum, et XII altum, recta ab oriente in occasum linea, ut usque hodie intuentibus clarum est; quo mox condito dant fortia segni populo monita, praebent instituendorum exemplaria armorum.

Sed et in litore oceani ad meridiem, quo naues eorum habebantur, quia et inde barbarorum inruptio timebatur, turres per interualla ad prospectum maris conlocant, et ualedicunt sociis tanquam ultra non reuersuri. Quibus ad sua remeantibus, cognita Scotti Pictique reditus denegatione, redeunt confestim ipsi, et solito confidentiores facti, omnem aquilonalem extremamque insulae partem pro indigenis ad murum usque capessunt. Statuitur ad haec in edito arcis acies segnis, ubi trementi corde stupida die noctuque marcebat.

At contra non cessant uncinata hostium tela; ignaui propugnatores miserrime de muris tracti solo adlidebantur. Insequitur hostis, adcelerantur strages cunctis crudeliores prioribus. Sicut enim agni a feris, ita miseri ciues discerpuntur ab hostibus; unde a mansionibus ac possessiunculis suis eiecti, inminens sibi famis periculum latrocinio ac rapacitate mutua temperabant, augentes externas domesticis motibus clades, donec omnis regio totius cibi sustentaculo, excepto uenandi solacio, uacuaretur.

Ad hunc pauperculae Brettonum reliquiae mittunt epistulam, cuius hoc principium est: Quin et hisdem temporibus fames Constantinopolim inuasit; nec mora pestis secuta est; sed et plurimi eiusdem urbis muri cum LVII turribus conruerunt; multis quoque ciuitatibus conlapsis, fames et aerum pestifer odor plura hominum milia iumentorumque deleuit.

Reuertuntur ergo inpudentes grassatores Hiberni domus, post non longum tempus reuersuri; Picti in extrema parte insulae tunc primum et deinceps quieuerunt, praedas tamen nonnumquam exinde et contritiones de Brettonum gente agere non cessarunt. Cessante autem uastatione hostili, tantis frugum copiis insula, quantas nulla retro aetas meminit, affluere coepit; cum quibus et luxuria crescere, et hanc continuo omnium lues scelerum comitari adcelerauit; crudelitas praecipue, et odium ueritatis, amorque mendacii, ita ut, siquis eorum mitior et ueritati aliquatenus propior uideretur, in hunc quasi Brittaniae subuersorem omnium odia telaque sine respectu contorquerentur.

Et non solum haec saeculares uiri, sed etiam ipse grex Domini eiusque pastores egerunt; ebrietati, animositati, litigio, contentioni, inuidiae, ceterisque huiusmodi facinoribus sua colla, abiecto leui iugo Christi, subdentes. Interea subito corruptae mentis homines acerba pestis corripuit, quae in breui tantam eius multitudinem strauit, ut ne sepeliendis quidem mortuis uiui sufficerent; sed ne morte quidem suorum, nec timore mortis hi, qui supererant, a morte animae, qua peccando sternebantur, reuocari poterant.

Unde non multo post acrior gentem peccatricem ultio diri sceleris secuta est. Initum namque est consilium, quid agendum, ubi quaerendum esset praesidium ad euitandas uel repellendas tam feras tamque creberrimas gentium aquilonalium inruptiones; placuitque omnibus cum suo rege Uurtigerno, utSaxonum gentem de transmarinis partibus in auxilium uocarent; quod Domini nutu dispositum esse constat, ut ueniret contra improbos malum, sicut euidentius rerum exitus probauit.

Tunc Anglorum siue Saxonum gens, inuitata a rege praefato, Brittaniam tribus longis nauibus aduehitur, et in orientali parte insulae, iubente eodem rege, locum manendi, quasi pro patria pugnatura, re autem uera hanc expugnatura, suscipit. Inito ergo certamine cum hostibus, qui ab aquilone ad aciem uenerant, uictoriam sumsere Saxones.

Quod ubi domi nuntiatum est, simul et insulae fertilitas, ac segnitia Brettonum; mittitur confestim illo classis prolixior, armatorum ferens manum fortiorem, quae praemissae adiuncta cohorti inuincibilem fecit exercitum.

Susceperunt ergo, qui aduenerant, donantibus Brittanis, locum habitationis inter eos, ea condicione, ut hi pro patriae pace et salute contra aduersarios militarent, illi militantibus debita stipendia conferrent. Aduenerant autem de tribus Germaniae populis fortioribus, id est Saxonibus, Anglis, Iutis. De Iutarum origine sunt Cantuarii et Uictuarii, hoc est ea gens, quae Uectam tenet insulam, et ea, quae usque hodie in prouincia Occidentalium Saxonum Iutarum natio nominatur, posita contra ipsam insulam Uectam.

Porro de Anglis, hoc est de illa patria, quae Angulus dicitur, et ab eo tempore usque hodie manere desertus inter prouincias Iutarum et Saxonum perhibetur, Orientales Angli, Mediterranei Angli, Merci, tota Nordanhymbrorum progenies, id est illarum gentium, quae ad Boream Humbri fluminis inhabitant, ceterique Anglorum populi sunt orti.

Duces fuisse perhibentur eorum primi duo fratres Hengist et Horsa; e quibus Horsa postea occisus in bello a Brettonibus, hactenus in orientalibus Cantiae partibus monumentum habet suo nomine insigne. Erant autem filii Uictgilsi, cuius pater Uitta, cuius pater Uecta, cuius pater Uoden, de cuius stirpe multarum prouinciarum regium genus originem duxit. Non mora ergo, confluentibus certatim in insulam gentium memoratarum cateruis, grandescere populus coepit aduenarum, ita ut ipsis quoque, qui eos aduocauerant, indigenis essent terrori.

Tum subito inito ad tempus foedere cum Pictis, quos longius iam bellando pepulerant, in socios arma uertere incipiunt. Et primum quidem annonas sibi eos affluentius ministrare cogunt, quaerentesque occasionem diuortii, protestantur, nisi profusior sibi alimentorum copia daretur, se cuncta insulae loca rupto foedere uastaturos.

Neque aliquanto segnius minas effectibus prosequuntur. Siquidem, ut breuiter dicam, accensus manibus paganorum ignis, iustas de sceleribus populi Dei ultiones expetiit, non illius inpar, qui quondam a Chaldaeis succensus, Hierosolymorum moenia, immo aedificia cuncta consumsit.

Sic enim et hic agente impio uictore, immo disponente iusto Iudice, proximas quasque ciuitates agrosque depopulans, ab orientali mari usque ad occidentale, nullo prohibente, suum continuauit incendium, totamque prope insulae pereuntis superficiem obtexit. Ruebant aedificia puplica simul et priuata, passim sacerdotes inter altaria trucidabantur, praesules cum populis sine ullo respectu honoris, ferro pariter et flammis absumebantur; nec erat, qui crudeliter interemtos sepulturae traderet.

Itaque nonnulli de miserandis reliquiis in montibus conprehensi, aceruatim iugulabantur; alii fame confecti procedentes manus hostibus dabant, pro accipiendis alimentorum subsidiis aeternum subituri seruitium, si tamen non continuo trucidarentur; alii transmarinas regiones dolentes petebant; alii perstantes in patria trepidi pauperem uitam in montibus, siluis, uel rupibus arduis suspecta semper mente agebant.

Utebantur eo tempore duce Ambrosio Aureliano, uiro modesto, qui solus forte Romanae gentis praefatae tempestati superfuerat, occisis in eadem parentibus regium nomen et insigne ferentibus. Hoc ergo duce uires capessunt Brettones, et uictores prouocantes ad proelium, uictoriam ipsi Deo fauente suscipiunt. Et ex eo temporc nunc ciues, nunc hostes uincebant, usque ad annum obsessionis Badonici montis, quando non minimas eisdem hostibus strages dabant, XLmo circiter et IIIIo anno aduentus eorum in Brittaniam.

Uerum Brittanni, cum neque suscipere dogma peruersum gratiam Christi blasphemando ullatenus uellent, neque uersutiam nefariae persuasionis refutare uerbis certando sufficerent, inueniunt salubre consilium, ut a Gallicanis antistitibus auxilium belli spiritalis inquirant.

Quam ob causam collecta magna synodo quaerebatur in commune, qui illic ad succurrendum fidei mitti deberent; atque omnium iudicio electi sunt apostolici sacerdotes Germanus Autissidorensis et Lupus Trecasenae ciuitatis episcopi, qui ad confirmandam fidem gratiae caelestis Brittanias uenirent. Qui cum promta deuotione preces et iussa sanctae ecclesiae suscepissent, intrant oceanum et usque ad medium itineris, quo a Gallico sinu Brittanias usque tenditur, secundis flatibus nauis tuta uolabat.

Tum subito occurrit pergentibus inimica uis daemonum, qui tantos talesque uiros ad recuperandam tendere populorum salutem inuiderent; concitant procellas, caelum diemque nubium nocte subducunt; uentorum furores uela non sustinent; cedebant ministeria uicta nautarum; ferebatur nauigium oratione, non uiribus; et casu dux ipse uel pontifex fractus corpore, lassitudine ac sopore resolutus est.

Tum uero, quasi repugnatore cessante, tempestas excitata conualuit, et iam nauigium superfusis fluctibus mergebatur. Tum beatus Lupus omnesque turbati excitant seniorem elementis furentibus obponendum; qui periculi inmanitate constantior, Christum inuocat, et adsumto in nomine sanctae Trinitatis leui aquae spargine fluctus saeuientes obprimit, collegam commonet, hortatur uniuersos, oratio uno ore et clamore profunditur; adest diuinitas, fugantur inimici, tranquillitas serena subsequitur, uenti e contrario ad itineris ministeria reuertuntur, decursisque breui spatiis pelagi, optati littoris quiete potiuntur.

Ibi conueniens ex diuersis partibus multitudo excepit sacerdotes, quos uenturos etiam uaticinatio aduersa praedixerat. Nuntiabant enim sinistri spiritus, quod timebant, qui imperio sacerdotum dum ab obsessis corporibus detruduntur, et tempestatis ordinem, et pericula, quae intulerant, fatebantur, uictosque se eorum meritis et imperio non negabant.

latrocinio latino dating

Interea Brittaniarum insulam apostolici sacerdotes raptim opinione, praedicatione, uirtutibus impleuerunt; diuinusque per eos sermo cotidie non solum in ecclesiis, uerum etiam per triuia, per rura praedicabatur; ita ut passim et fideles catholici firmarentur, et deprauati uiam correctionis agnoscerent. Erat illis apostolorum instar et gloria et auctoritas per conscientiam, doctrina per litteras, uirtutes ex meritis.

Itaque regionis uniuersitas in eorum sententiam promta transierat. Latebant abditi sinistrae persuasionis auctores, et more maligni spiritus, gemebant perire sibi populos euadentes; ad extremum, diuturna meditatione concepta, praesumunt inire conflictum. Procedunt conspicui diuitiis, ueste fulgentes, circumdati adsentatione multorum; discrimenque certaminis subire maluerunt, quam in populo, quem subuerterant, pudorem taciturnitatis incurrere, ne uiderentur se ipsi silentio damnauisse.

Illic plane inmensa multitudo etiam cum coniugibus ac liberis excita conuenerat, aderat populus expectator, futurus et iudex, adstabant partes dispari condicione dissimiles; hinc diuina fides, inde humana praesumtio; hinc pietas, inde superbia: Primo in loco beatissimi sacerdotes praebuerunt aduersariis copiam disputandi, quae sola nuditate uerborum diu inaniter et aures occupauit, et tempora; deinde antistites uenerandi torrentes eloquii sui cum apostolicis et euangelicis imbribus profuderunt; miscebatur sermo proprius cum diuino, et adsertiones molestissimas lectionum testimonia sequebantur.

Conuincitur uanitas, perfidia confutatur; ita ut ad singulas uerborum obiectiones errare se, dum respondere nequiit, fateretur; populus arbiter uix manus continet, iudicium tamen clamore testatur.

Exultant parentes, miraculum populus contremescit; post quam diem ita ex animis omnium suasio iniqua deleta est, ut sacerdotum doctrinam sitientibus desideriis sectarentur. Conpressa itaque peruersitate damnabili, eiusque auctoribus confutatis, atque animis omnium fidei puritate conpositis, sacerdotes beatum Albanum martyrem, acturi Deo per ipsum gratias, petierunt, ubi Germanus omnium apostolorum diuersorumque martyrum secum reliquias habens, facta oratione, iussit reuelli sepulchrum, pretiosa ibidem munera conditurus; arbitrans oportunum, ut membra sanctorum ex diuersis regionibus collecta, quos pares meritis receperat caelum, sepulchri quoque unius teneret hospitium.

Quibus depositis honorifice atque sociatis, de loco ipso, ubi beati martyris effusus erat sanguis, massam pulueris secum portaturus abstulit, in qua apparebat, cruore seruato, rubuisse martyrum aedem, persecutore pallente.

Quibus ita gestis, innumera hominum eodem die ad Dominum turba conuersa est. Concursus omnium ad antistitem conuolauit, ut elatus manibus periculum, quod inminebat, euaderet; quibus increpatis moueri se fidei praesumtione non passus est. At multitudo omnis desperatione perterrita obuiam currit incendio.

latrocinio latino dating

Sed ut Dei potentia manifestior appareret, quicquid custodire temtauerat turba, consumitur; quod uero iacens et infirmus defenderat, reserato hospitio sancti uiri, expauescens flamma transiliuit, ultra citraque desaeuiens; et inter globos flammantis incendii incolume tabernaculum, quod habitator inclusus seruabat, emicuit.

Exultat turba miraculo, et uictam se diuinis uirtutibus gratulatur.

latrocinio latino dating

Excubabat diebus ac noctibus ante tugurium pauperis uulgus sine numero; hi animas curare, hi cupientes corpora. Referri nequeunt, quae Christus operabatur in famulo, qui uirtutes faciebat infirmus; et cum debilitati suae nihil remedii pateretur adhiberi, quadam nocte candentem niueis uestibus uidit sibi adesse personam, quae manu extensa iacentem uideretur adtollere, eumque consistere firmis uestigiis imperabat. Post quam horam ita, fugatis doloribus, recepit pristinam sanitatem, ut, die reddito, itineris laborem subiret intrepidus.

Itaque apostolicis ducibus Christus militabat in castris. Aderant etiam quadragesimae uenerabiles dies, quos religiosiores reddebat praesentia sacerdotum, in tantum, ut cotidianis praedicationibus instituti, certatim populi ad gratiam baptismatis conuolarent. Nam maxima exercitus multitudo undam lauacri salutaris expetiit, et ecclesia ad diem resurrectionis dominicae frondibus contexta conponitur, atque in expeditione campestri instar ciuitatis aptatur.

Madidus baptismate procedit exercitus, fides feruet in populo, et conterrito armorum praesidio, diuinitatis expectatur auxilium. Institutio uel forma castitatis hostibus nuntiatur, qui uictoriam quasi de inermi exercitu praesumentes, adsumta alacritate festinant; quorum tamen aduentus exploratione cognoscitur.

Cumque, emensa sollemnitate paschali, recens de lauacro pars maior exercitus arma capere et bellum parare temtaret, Germanus ducem se proelii profitetur, eligit expeditos, circumiecta percurrit, et e regione, qua hostium sperabatur aduentus, uallem circumdatam mediis montibus intuetur.

Quo in loco nouum conponit exercitum ipse dux agminis. Et iam aderat ferox hostium multitudo, quam adpropinquare intuebantur in insidiis constituti.

Historia Ecclesiastica gentis Anglorum - Liber Primus

Tum subito Germanus signifer uniuersos admonet, et praedicat, ut uoci suae uno clamore respondeant; securisque hostibus, qui se insperatos adesse confiderent, alleluiam tertio repetitam sacerdotes exclamabant.

Sequitur una uox omnium, et elatum clamorem repercusso aere montium conclusa multiplicant; hostile agmen terrore prosternitur, et super se non solum rupes circumdatas, sed etiam ipsam caeli machinam contremescunt, trepidationique iniectae uix sufficere pedum pernicitas credebatur. Passim fugiunt, arma proiciunt, gaudentes uel nuda corpora eripuisse discrimini; plures etiam timore praecipites flumen, quod transierant, deuorauit.

Ultionem suam innocens exercitus intuetur, et uictoriae concessae otiosus spectator efficitur. Spolia colliguntur exposita, et caelestis palmae gaudia miles religiosus amplectitur. Triumphant pontifices hostibus fusis sine sanguine; triumphant uictoria fide obtenta, non uiribus. Conposita itaque insula securitate multiplici, superatisque hostibus uel inuisibilibus, uel carne conspicuis, reditum moliuntur pontifices.

Quibus tranquillam nauigationem et merita propria et intercessio beati martyris Albani parauerunt, quietosque eos suorum desideriis felix carina restituit. Quorum petitioni festinus obtemperat. Namque adiuncto sibi Seuero, totius sanctitatis uiro, qui erat discipulus beatissimi patris Lupi Trecasenorum episcopi, et tunc Treuiris ordinatus episcopus, gentibus primae Germaniae uerbum praedicabat, mare conscendit, et consentientibus elementis, tranquillo nauigio Brittanias petit.

Interea sinistri spiritus peruolantes totam insulam Germanum uenire inuitis uaticinationibus nuntiabant; in tantum, ut Elafius quidam, regionis illius primus, in occursu sanctorum sine ulla manifesti nuntii relatione properaret, exhibens secum filium, quem in ipso flore adulescentiae debilitas dolenda damnauerat.

Erat enim arescentibus neruis contracto poplite, cui per siccitatem cruris usus uestigii negabatur. Hunc Elafium prouincia tota subsequitur; ueniunt sacerdotes, occurrit inscia multitudo, confestim benedictio et sermonis diuini doctrina profunditur. Recognoscunt populum in ea, qua reliquerat, credulitate durantem; intellegunt culpam esse paucorum, inquirunt auctores, inuentosque condemnant.

Cum subito Elafius pedibus aduoluitur sacerdotum, offerens filium, cuius necessitatem ipsa debilitas etiam sine precibus adlegabat; fit communis omnium dolor, praecipue sacerdotum, qui conceptam misericordiam ad diuinam clementiam contulerunt; statimque adulescentem beatus Germanus sedere conpulit, adtrectat poplitem debilitate curuatum, et per tota infirmitatis spatia medicabilis dextera percurrit, salubremque tactum sanitas festina subsequitur.

Ariditas sucum, nerui officia receperunt, et in conspectu omnium filio incolumitas, patri filius restituitur. Inplentur populi stupore miraculi, et in pectoribus omnium fides catholica inculcata firmatur. Praedicatio deinde ad plebem de praeuaricationis emendatione conuertitur, omniumque sententia prauitatis auctores, qui erant expulsi insula, sacerdotibus adducuntur ad mediterranea deferendi, ut et regio absolutione, et illi emendatione fruerentur.

Factumque est, ut in illis locis multo ex eo tempore fides intemerata perduraret.